- CANEM ferendi ritus
- CANEM ferendi ritusapud Franos olim Suevosque in usu fuit: Apud quos vetus consuetudo pro lege inoleverat, ut si quis Nobilis, Ministerialis vel Colonus, coram suo Iudice, depraedationis, incendii, aliorumque criminum, reus inventus esset, antequam morte afficeretur, ignominiae causa, Nobilis canem, Ministerialis sellam, de Comitatu in proximum Comitatum, gestare cogeretur. Sic Hermannum Palatinum Comitem a Friderico Imperatore quod Germaniam praedâ et incendiô perturbâsset, cum decem Comitibus, accusatum, ac convictum, per integrum milliare Teutonicum, canem quemque portare fuisse coactos, refert Guntherus Ligurini, l. 5. Quam poenam militarem vocat Arnold Is Lu bec. l. 7. c. 2. eo quod Militibus seu Nobilioribus soletet infligi. Dedecus canum appellat Conradus Ursperg. A. C. 937. Vide Auctores hanc in rem complures citatos Car. du Fresne Glossar. et infra Harmiscara.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.